Stelle Et pulchre dicit, et ipse, ut non ...; (In Lucae evangelium expositio (709 - 715), Lib. 5, Cap. 19 (lin. 1606)) [3227]

Basic Information
Keywords
ID 3227
Text In Lucae evangelium expositio (709 - 715) Bede
Quotation Et pulchre dicit, et ipse, ut non solum eos qui iusti perseuerant sed et eos qui ab iniustitia resipiscunt ad filios promissionis pertinere declaret. Aliter. Salus quae olim iudaeorum domum implebat hodie populo nationum inluxit eo quod et ipse populus filius sit abrahae credendo in eum de quo dicit apostolus: si autem uos christi, ergo abrahae semen estis; et sicut alibi dicit ipse abraham sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur uestigia quae est in praeputio fidei patris nostri abrahae. Venit enim filius hominis quaerere et saluare quod perierat.
Translation
Quotation source Lib. 5, Cap. 19 (lin. 1606)
Associated use case(s)
Comment