Quotation |
Qui prudenter et sollicite ea quae ab ipsis dicebantur mente pertractans et Deo inspirante pro lucrandis animabus gentilium hanc constitutionem iustam esse decernens, voluntatem regis nostri sua auctoritate firmavit. (...) Ipsumque filium nostrum iam dictum Anskarium legatum in omnibus circumquaque gentibus Sueonum sive Danorum necnon etiam Slavorum, vel in ceteris ubicumque illis in partibus constitutis divina pietas ostium aperuerit, publicam euangelizandi tribuimus auctoritatem. (...) Cumque saepe dictus rex et hanc dioecesin vacantem et illam novellam institutionem cerneret deficientem, insuper et utramque hanc ecclesiam, Dei permittente occulto iudicio, per barbarorum saevitiam admodum attenuatam, quaerere coepit, qualiter praedicta Bremensis ecclesia praedictae novellae archiepiscopali uniretur ac subderetur sedi, nostro hoc votum roborante decreto. (...) Deficientibus quippe necessariis sumptibus, ab ipsis recesserunt gentibus, et eadem ad gentes legatio per huiusmodi factum defecit. (...) Nos igitur id subtili perpendentes examine, animadvertimus, propter instantem necessitatem et animarum lucra in gentibus demonstrata utile fore. (...) Quatinus huius gratia beneficii plenam mercedem recipere mereantur ab eo qui dixit: "Ite, docete omnes gentes, et quicumque receperit vos, me recipit". |