Stelle Ideo autem praecipiuntur transire ...; (Adnotatio libri Isaiae prophetae (831 - 870), Cap. 62, Vers. 10 (p. 759, lin. 158)) [3245]

Basic Information
Keywords
ID 3245
Text Adnotatio libri Isaiae prophetae (831 - 870) Haimo of Auxerre
Quotation Ideo autem praecipiuntur transire per ministros ecclesiae, ut eos custodiant, ne aliquis illorum in haereticorum prauitatem corruat, et ut in fide amplius etiam accrescant. Praecipitur etiam custodibus murorum ut praeparent uiam populo uolenti intrare in ecclesiam, hoc est ut doctrina et exemplo eis uiam rectitudinis ostendant planumque faciant iter, id est auferant omnia offendicula dimittendo peccata per baptismum, et ut eligant lapides siue proiciant, ut Septuaginta dixerunt, hoc est a cordibus hominum duritiam auferant infidelitatis uel separent a consortio credentium reprobos et duricordes, qui noluerunt credere, necnon etiam praecipitur ut eleuent signum crucis ad populum nationum, id est ut annuntient eius passionem et resurrectionem.
Translation
Quotation source Cap. 62, Vers. 10 (p. 759, lin. 158)
Associated use case(s)
Comment