Stelle Ait ergo Pater: Qui suscitavit ab ...; (Commentariorum in Isaiam libri octo (1075 - 1150), Lib. 6, Cap. 41, Vers. 3, Col. 390 (lin. 25)) [3246]

Basic Information
Keywords
ID 3246
Text Commentariorum in Isaiam libri octo (1075 - 1150) Hervé de Bourg-Dieu
Quotation Ait ergo Pater: Qui suscitavit ab oriente justum, id est a Judaico populo Christum, nisi ego? Quem vocavit idem Pater, ut sequeretur se ad populos nationum, quia "non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quodcunque enim fecerit ille, hoc et Filius similiter facit: Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit" (Joan. V, 19). Jure ergo Pater vocare dicitur Filium, ut sequatur se in indifferenti operatione et inseparabili, quia Filius ex Patre est.
Translation
Quotation source Lib. 6, Cap. 41, Vers. 3, Col. 390 (lin. 25)
Associated use case(s)
Comment