Quotation |
haec autem omnia τροπικῶς et sub typo adulterarum dicta sunt contra samariam et hierusalem, quod,
assyriis traditae atque chaldaeis, ductae sint in captiuitatem et urbes earum incendio concremarint,
interfecti sunt populi qui pro deo daemonum simulacra uenerati sunt.
possunt haec et post aduentum christi intellegi, quod uiri iusti de populis nationum ipsi samaritas et
iudaeos comparatione sui iudicent et tradant eos ad deuorandum, quibus dominus dixerat:
relinquetur uobis domus uestra deserta, et: quando uideritis circumdari exercitu hierusalem, scitote
quia appropinquat desolatio eius; usque hodie enim adulterae sunt et totius orbis lapidibus
opprimuntur, quoniam miserunt nuntios ad eos qui erant procul et dicere non poterant: ego dominus
appropinquans et non de longe, dicit dominus, et praeparauerunt se amatoribus suis daemonibus, et
omnem cultum atque ornatum quem a deo acceperant naturali bono uerterunt in cultum daemonum,
et opera sua decoremque, quem in armillis et diademate intellegimus, adulteris amatoribus
praebuerunt, quorum poena gentibus timor est, immo his qui ex gentibus crediderunt, ne similia
patiantur si ea fecerint quae samaria fecit et hierusalem. |