Stelle Villa enim Graece 'pagos' dicitur,...; (Expositio in Matthaeum (801 - 821), Lib. 8 (p. 743, lin. 96)) [3258]

Basic Information
Keywords
ID 3258
Text Expositio in Matthaeum (801 - 821) Hrabanus Maurus
Quotation Villa enim Graece 'pagos' dicitur, unde 'paganos' appellamus eos, quos a ciuitate Dei alienos et quasi urbanae conuersationis esse uidemus expertes. Sed de pago Simon egrediens crucem portat post Iesum, cum populus nationum paganis ritibus derelictis uestigia Dominicae passionis oboedienter amplectitur. Nec fortuitum, sed figuratum et mysticum fuit, ut Iudaeis in Christum saeuientibus ad compatiendum ei peregrinus occurreret, dicente Apostolo: si conpatimur, et conregnabimus, ut sacratissimo Saluatoris obprobrio non Ebraeus quisquam nec Israhelita, sed alienigena subderetur.
Translation
Quotation source Lib. 8 (p. 743, lin. 96)
Associated use case(s)
Comment