Stelle Inter haec vero dominus et pater no...; (Vita Anskarii (865 - 876), 25 (pp. 53-55)) [326]

Basic Information
Keywords
ID 326
Text Vita Anskarii (865 - 876) Rimbert
Quotation Inter haec vero dominus et pater noster Anskarius etiam pro gente Sueonum, eo quod sacerdotis tunc praesentia desolati essent, nimio condolens affectu, a praefato poscere coepit rege Horico sibi in omnibus familiarissimo, uti suo auxilio fines illius regni petere posset. (...) Qua de causa domnus episcopus noster cum praefato coepit Gauzberto pontifice de hoc ipso tractare, necessarium esse dicens, ut iterum probaretur, si forte gens illa divinitus admonita sacerdotes secum manere pateretur, ne fides Christi illis in partibus coepta eorum neglegentia aliquo modo deperiret. (...) Ille quoque confestim pronuncians, intentus in eum, dicere coepit: "Audite insulae, et attendite populi de longe. (...) At ille subiunxit: "Et nunc haec dicit tibi Dominus, formans te ex utero servum sibi: "Dedi te in lucem gentium, ut sis illis in salutem usque ad extremum terrae. Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt dominum Deum tuum et sanctum Israel, quia glorificabit te". Hanc ergo visionem servus Dei cum ante profectionem illam longe vidisset, certum tenebat animo, Dei se imperio ad partes illas incitari; et maxime in verbo, quod dictum est: "Audite, insulae", quia omnis fere patria illa in insulis est constituta, et quod subiunctum est: "Eris illis in salutem usque ad extremum terrae", quia finis mundi in aquilonis partibus in Sueonum coniacet regionibus.
Translation
Quotation source 25 (pp. 53-55)
Temporal Coverage 851 - 852
Associated use case(s)
Spatial Coverage Objects
Comment