Stelle Ubi invenit regem et multitudinem p...; (Vita Anskarii (865 - 876), 26 (pp. 56-57)) [327]

Basic Information
Keywords
ID 327
Text Vita Anskarii (865 - 876) Rimbert
Quotation Ubi invenit regem et multitudinem populi nimio errore confusam. Instigante enim diabolo, adventum beati viri omnimodis praesciente, contigit eo ipso tempore, ut quidam illo adveniens diceret, se in conventu deorum, qui ipsam terram possidere credebantur, affuisse, et ab eis missum, ut haec regi et populis nunciaret: "Vos", inquam, "nos vobis propitios diu habuistis et terram incolatus vestri cum multa abundantia nostro adiutorio in pace et prosperitate longo tempore tenuistis. Vos quoque nobis sacrificia et vota debita persolvistis, grataque nobis vestra fuerunt obsequia. At nunc et sacrificia solita subtrahitis et vota spontanea segnius offertis et, quod magis nobis displicet, alienum deum super nos introducitis. Si itaque nos vobis propitios habere vultis, sacrificia omissa augete et vota maiora persolvite. Alterius quoque dei culturam, qui contraria nobis docet, ne apud vos recipiatis et eius servicio ne intendatis. Porro, si etiam plures deos habere desideratis, et nos vobis non sufficimus, Ericum quondam regem vestrum nos unanimes in collegium nostrum asciscimus, ut sit unus de numero deorum". Hoc ergo diabolicum mandatum publice denunciatum in adventu domni episcopi mentes cunctorum perturbabat, et error nimius ac perturbatio corda hominum confuderat. Nam et templum in honore supra dicti regis dudum defuncti statuerunt et ipsi tanquam deo vota et sacrificia offerre coeperunt.
Translation
Quotation source 26 (pp. 56-57)
Temporal Coverage 852 - 852
Associated use case(s)
Comment