Stelle Quis enim abnuat quatuor paradisi ...; (De silentio (1101 - 1183), Cap. 26, Col. 986 (lin. 52)) [3263]

Basic Information
Keywords
ID 3263
Text De silentio (1101 - 1183) Philip of Harvengt
Quotation Quis enim abnuat quatuor paradisi flumina debere commendari quibus ipse paradisus legitur irrigari quae inde prodeuntia in diuersas profluunt regiones et secundo impetu impinguant et laetificant aridas nationes. Est nimirum ecclesia paradisus debitae uoluptatis de qua fluit et profluit doctrina quadrifida euangelicae puritatis quae non solum eos irrigat quos intra fines suos primis temporibus potuit inuenire sed ad foris positos dignata est abundanti beneuolentia deuenire ut enim omnes colligat ad omnes ultronea deriuatur et eorum ignorantiam infusionis suae beneficio tergere gratulatur sciens non posse diligentius id amari quod constat penitus ignorari ut ergo deum et sciant et diligant diuersi et dispersi populi nationum flumina paradisi diuersarum irrigant terminos regionum nullusque aut rarus de ignorantia iam potest excusari cum ignorantis uoluntas magis quam impossibilitas debeat accusari. Eorum enim quae de paradiso prodeunt flumina : nomen inquit uni phison et nomen secundi gehon nomen uero fluuii tertii tygris quartus autem ipse est euphrates.
Translation
Quotation source Cap. 26, Col. 986 (lin. 52)
Associated use case(s)
Comment