Keywords |
|
ID |
3264 |
Text |
De silentio (1101 - 1183) Philip of Harvengt |
Quotation |
Quia dixi uobis declinanda esse deceptoriae lenocinia uanitatis et saniori concilio tenendam
angustiorem semitam ueritatis quia doctrinam utilem uita et moribus roboraui et ad faciendam fidem
uestros et curaui languidos et mortuos suscitaui rogo uos propter quod eorum opus recipio huius
uestrae beneficium largitatis ut sic promeritum assensu tam unanimo lapidibus obruatis.
Hoccine praemio huius apud uos gratia uideor esse dignus qui prae caeteris populis nationum uobis
esse uolui tam benignus mihique bona operanti sic esse respondendum censetis ut remunerandi
gratia tandem ad lapides festinetis. |
Translation |
|
Quotation source |
Cap. 70, Col. 1088 (lin. 11) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|