Quotation |
Non iniuriose fratres contemnit, sed opus spirituale carnis cogitationi praeferens religiosiorem
cordium copulam docet esse quam corporum.
Mystice autem mater et fratres Iesu sinagoga, ex cuius carne est editus et populus est Iudeorum, qui
Saluatore intus populum nationum docente uenientes intrare nequeunt, cuius spiritualiter intelligere
dicta negligunt.
Praeoccupans enim turba eius ingreditur domum, quia differente Iudea gentilitas confluxit ad
Christum atque interna uitae mysteria quanto fide uicinior, tanto mente capacior hausit, iuxta quod
Psalmus ait: Accedite ad eum et illuminamini. |