Quotation |
Mortuo autem Iacob et filiis eius, cepit Israel multiplicari et crescere uehementer, ut manifestum fieret
quia Deus Hebreorum Dominus esset in uniuersa terra.
Iam enim erat populus Dei et gens sancta segregata ab impiorum natione, ex eo pullulare incipiens
quo Abraham exiuit de Vr Chaldeorum, ut separaretur ab his cum quibus habitabat et non fieret
unum cum his ad quos pergebat.
Propterea ergo populus Dei diuisus est ab impiis in generatione sua, primum modicus ut cresceret, ut
sciant qui recta gradiuntur uia quoniam oportet a paruis incipere ut ad magna perueniatur. |