Stelle Aut non hoc et in lege per mysteri...; (Homilia in librum Regum I (101 - 300), Par. 9 (p. 16, lin. 13)) [3288]

Basic Information
Keywords
ID 3288
Text Homilia in librum Regum I (101 - 300) Origen of Alexandria
Quotation Aut non hoc et in lege per mysterium docebatur, cum 'Moyse elevante manus vincebat Istrahel, demittente vero et deiciente deorsum vincebat Amalec'? Et si 'omnia haec figuraliter contingebant illis, scripta sunt vero propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt', intelligere debemus quia, donec 'famulus Dei' 'elevat' actus suos ad Deum, 'vincit' ' gens Dei; 'cum autem deiecerit et demiserit manus', id est actus suos, 'vincit Amalec' inimicus Dei. Aut quid videtur? - volo enim paululum immorari cum his, qui nolunt haec spiritaliter, sed secundum litteram intelligi -, numquidnam putandum est quod omnipotens Deus ad 'manus' respiceret Moysei et, si quidem videret eas 'sursum elevatas', Istrahel victoriam daret, si vero 'deorsum deiectas', Amalechitis?
Translation
Quotation source Par. 9 (p. 16, lin. 13)
Associated use case(s)
Comment