Quotation |
Quandiu enim fuerat infidelis, fuit gens, sed in Ecclesia dicitur populus acquisitionis (I Petr. II).
Ita, inquit, mittam vos in aemulationem in non gentem, id est contra conversam gentilitatem, quae
fidem apprehendet quam vos respuetis, in gentem insipientem, id est contra eamdem gentilitatem,
quae Dei sapientiam ignorabat, et stultitiam idololatriae praedicabat, et mittam vos in iram, id est in
indignationem, hoc est permittam vos irasci et indignari, hoc est tanta beneficia gentilitati tribuam, ut
vos inde irascamini.
Hoc Moyses dixit, et hanc Scripturam Judaei legunt et legerunt, ideoque praedicationem Christi in
gentibus per orbem esse cognoscunt. |