Quotation |
illud quod dominus loquitur ad heliam: reliqui mihi septem millia uirorum qui non curuauerunt genu
baal, et paulus apostolus scribit: et nunc in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae saluae
factae sunt, potest huic capitulo conuenire.
et apostoli enim, qui erant de semine israel et gladium fugerant, idcirco sunt reseruati: ut
dispergerentur in gentes, et in terris euangelium praedicarent, ac recordarentur in gentibus dei in
quibus captiuitatis tempore uersabantur.
potest autem et hoc dici, quod ideo aliqui de captiuitate iudaica reseruati sint: ut in gentibus
recordarentur nominis eius, illius que potentiam praedicarent. |