Stelle Sequitur: De nuru enim tua est qui...; (Commentarium in librum Ruth (838 - 842), Cap. 15, Col. 1221 (lin. 43)) [3312]

Basic Information
Keywords
ID 3312
Text Commentarium in librum Ruth (838 - 842) Hrabanus Maurus
Quotation Sequitur: De nuru enim tua est qui te diligit, et multum tibi est melior quam si septem haberes filios. Nurus enim synagogae Ecclesia est de gentibus congregata, quae nupsit Christo Filio Dei de gente Judaeorum nato. Dicunt enim mulieres, hoc est, singulae animae sanctorum, ad spiritalem Noemi, quae est synagoga, quod melior sit ei filius qui de nuru natus est, populus videlicet Christianus, natus de Ecclesia matre, quam septem filii, hoc est, multitudo hominum, qui temporibus Veteris Testamenti per legis doctrinam imbuti nascebantur, de quibus scriptum est, quod semper aversi fuerint cordibus in AEgyptum, et quod irritaverunt Deum ascendentes in Rubro mare, et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, nec crediderunt in verbis ejus, et murmuraverunt in tabernaculis suis, nec exaudierunt vocem Domini, et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis, et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
Translation
Quotation source Cap. 15, Col. 1221 (lin. 43)
Associated use case(s)
Comment