Stelle Quae, nisi omnia per quae credimus...; (De gubernatione dei (401 - 470), Lib. 3, Cap. 2, Par. 8 (lin. 28)) [3319]

Basic Information
Keywords
ID 3319
Text De gubernatione dei (439 - 451) Salvian of Marseilles
Quotation Quae, nisi omnia per quae credimus, id est per quae omnia Christiani sumus? Primum scilicet legem, deinde prophetas, tertio euangelium, quarto apostolicas lectiones, postremum generationis nouae munus, sancti baptismatis gratiam, diuini chrismatis unctionem; scilicet, ut sicut apud Hebraeos quondam, id est peculiarem ac propriam dei gentem, cum iudiciarius honor in potestatem regiam transcendisset, probatissimos et lectissimos uiros per unguentum regium deus uocauit in regnum, sic omnes homines Christiani, cum post chrisma ecclesiasticum omnia dei mandata fecissent, ad capiendum laboris praemium uocarentur ad caelum.
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 2, Par. 8 (lin. 28)
Associated use case(s)
Comment