Stelle si enim eis, qui sine lege fuerant...; (Contra aduersarium legis et prophetarum (418 - 423), Lib. 2 (lin. 960)) [3397]

Basic Information
Keywords
ID 3397
Text Contra aduersarium legis et prophetarum (418 - 423) Augustine of Hippo
Quotation si enim eis, qui sine lege fuerant, factus erat quasi esset et ipse sine lege, illi abraham non nouerant. ergo aliquem principem, siue romanorum siue graecorum siue aliquem philosophorum debuit inuenire quem talibus praedicaret, ut eis, sicut huic placet, talem se, quales ipsi erant fingendo, congrueret: non abraham nescio quem alienigenam patrem gentis hebraeae, longe ab eorum moribus, longe ab eorum ritibus, longe ab eorum cognationibus alienum. si autem iudaeis tamquam iudaeus factus erat aut eis qui sub lege erant, tamquam esset et ipse sub lege, utquid dicebat non esse heredes ex lege?
Translation
Quotation source Lib. 2 (lin. 960)
Associated use case(s)
Comment