Stelle hac enim quasi praescriptione se i...; (Contra Cresconium (400 - 405), Lib. 2, Cap. 1, Par. 1 (p. 359, lin. 23)) [3398]

Basic Information
Keywords
ID 3398
Text Contra Cresconium (400 - 405) Augustine of Hippo
Quotation hac enim quasi praescriptione se in causa pessima putant esse tutissimos, quam, nisi fallor, et ueris certisque rationibus et maxime diuinarum scripturarum exemplis penitus amputaui, quibus dilucidissime docui a sanctis praedicatoribus atque adsertoribus ueritatis etiam contra praesentes eius aduersarios nec tantum qui ex eodem populo quo et illi fuerunt, uerum etiam contra alienigenas et extraneos et, unde praecipue uanas formidines inicitis imperitis, contra eos qui dialecticam maxime profiterentur habitum fuisse sermonem, ne contentiosissimus habeatur diligentissimus praedicator et ne litigator putetur inpiger disputator, instans secundum praeceptum apostoli oportune inoportune, ut doctrina sana contradicentes redarguantur, uaniloqui refellantur, inquieti corripiantur, pusillanimes consolentur, infirmi suscipiantur, dum aduersus omnes resistentes uerbum salutis euangelicae cum patientia defenditur, sine diffidentia praedicatur.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 1, Par. 1 (p. 359, lin. 23)
Associated use case(s)
Comment