Stelle neque enim abraham flagitio consen...; (Contra Faustum (400 - 404), Lib. 22, Par. 33 (p. 627, lin. 16)) [3405]

Basic Information
Keywords
ID 3405
Text Contra Faustum (400 - 404) Augustine of Hippo
Quotation neque enim abraham flagitio consensit uxoris eiusque uendidit adulterium, sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit nequaquam turbato ordine naturali, ubi eius potestas erat, iubens potius oboedienti quam cedens concupiscenti: sic et ipse coniugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cuius animo, ubi pudicitiae uirtus habitabat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem, ne se occiso ab alienigenis atque inpiis captiua possideretur, certus de deo suo, quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret.
Translation
Quotation source Lib. 22, Par. 33 (p. 627, lin. 16)
Associated use case(s)
Comment