Stelle iam uero in hac re gesta atque in ...; (Contra Faustum (400 - 404), Lib. 22, Par. 38 (p. 631, lin. 16)) [3406]

Basic Information
Keywords
ID 3406
Text Contra Faustum (400 - 404) Augustine of Hippo
Quotation iam uero in hac re gesta atque in diuinis libris posita fideliterque narrata quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat dominus et ostendat, quis tunc in illo figurabatur uiro et cuius sit uxor, quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui maculari que non sinitur, ut sit uiro suo sine macula et ruga? in gloria quippe christi recte uiuit ecclesia, ut pulchritudo eius honori sit uiro eius, sicut abraham propter sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur; ei que ipsi, cui dicitur in canticis canticorum: o pulchra inter mulieres, ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera, sicut sarae obtulit rex abimelech plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit et uiolare non potuit.
Translation
Quotation source Lib. 22, Par. 38 (p. 631, lin. 16)
Associated use case(s)
Comment