Stelle nam et illud, quo in nos solent gr...; (Epistula CXXIX (Augustinus Hipponensis) (411 - 411), Epist. 129, Par. 4 (p. 36, lin. 17)) [3469]

Basic Information
Keywords
ID 3469
Text Epistula CXXIX (Augustinus Hipponensis) (411 - 411) Augustine of Hippo
Quotation nam et illud, quo in nos solent grauiter inritari, quod reges terrae, quos tanto ante praedictum est christo domino seruituros, leges contra haereticos et schismaticos pro catholica pace constituunt, credimus quod aliquando cogitauerint non esse culpandum, quia et antiqui reges non solum gentis hebraicae sed etiam alienigenae, ne quisquam contra deum israhel, hoc est uerum deum non tantum faceret, sed uel diceret aliquid, omnes regni sui populos praeceptis minacissimis terruerunt et maiores istorum ipsam caeciliani causam, unde nata est ista dissensio, ad constantinum imperatorem per anulinum proconsulem accusando miserunt, quod utique non ob aliud uidentur fecisse, nisi ut imperator constantinus contra eos, qui superati essent, eis, qui superassent, aliquid regali auctoritate decerneret, totamque ipsam causam potuerunt - et forte fecerunt ipsius conlationis necessitate - archiuis publicis perscrutatis inuenire olim esse finitam post ecclesiastica iudicia, quibus absolutus est caecilianus, illo etiam imperatore iudicante, ad cuius examen rem totam et primo miserunt et postea perduxerunt.
Translation
Quotation source Epist. 129, Par. 4 (p. 36, lin. 17)
Associated use case(s)
Comment