Stelle neque enim et ille, qui tecum iam ...; (Epistula CCLXII (Augustinus Hipponensis) (395 - 395), Epist. 262, Par. 10 (p. 629, lin. 17)) [3470]

Basic Information
Keywords
ID 3470
Text Epistula CCLXII (Augustinus Hipponensis) (395 - 395) Augustine of Hippo
Quotation neque enim et ille, qui tecum iam coeperat custodire tam magnum continentiae bonum, etiamsi coniugale non uiduale uoluisset ut acciperes indumentum, ad indecentem quoque te compulisset ornatum, quo etsi aliqua dura condicione cogereris, posses habere in superbo cultu cor humile. nempe apud patres esther illa regina deum timens, deum colens, deo subdita marito regi alienigenae non eundem se cum colenti deum tamen subiecta seruiebat. quae cum extremo periculo non suo tantum sed etiam gentis suae, qui tunc erat populus dei, domino prosterneretur orando, in ipsa oratione sua dixit ita sibi esse ornatum regium sicut pannum menstrualem; et ita orantem confestim exaudiuit, qui cordis inspector eam uerum dicere sciuit.
Translation
Quotation source Epist. 262, Par. 10 (p. 629, lin. 17)
Associated use case(s)
Comment