Stelle verum haec et in aliis Graecorum h...; (Historia ecclesiastica (Eusebius Caesariensis) (290 - 332), Lib. 1, Cap. 7, Par. 13 (p. 61, lin. 2)) [3702]

Basic Information
Keywords
ID 3702
Text Historia ecclesiastica (Eusebius Caesariensis) (290 - 332) Eusebius of Caesarea
Quotation verum haec et in aliis Graecorum historiis designantur. 13. sed illud praecipue supra dicti viri memoriae tradiderunt, quod per idem tempus omnes Hebraeorum generationes descriptae in archivis templi secretioribus habebantur, in quibus etiam alienigenarum quorumque continebantur origines, sicut Achior ex Ammanitis et Ruth ex Moabitis, alii etiam ex Aegypto qui dicuntur Israhelitis esse commixti. verum Herodes cum summam potestatem teneret, videns quod huiuscemodi generis indicia, si permanerent, offuscationis sibi plurimum quaererent, ignobilitatis suae conscientia exagitatus omnes libros, in quibus conscriptio generis habebatur, iussit incendi, aestimans se nobilem videri posse, si novicius esse et advena Israhelitici generis nullis conscriptionum fascibus urgeretur.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 7, Par. 13 (p. 61, lin. 2)
Associated use case(s)
Comment