Quotation |
XVI 94 Igitur Symmachus scholasticus Iudaeus, iubente non rege, sed tyranno, dictavit praecepta die
quarta feria, septimo kalend. Septembr., indictione quarta, Olybrio consule, ut die dominico
adveniente Arriani basilicas catholicas invaderent.
95 Sed qui non patitur fideles cultores suos ab alienigenis opprimi, mox intulit in eum sententiam
Arrii, auctoris religionis eius: fluxum ventris incurrit et dum intra triduum evacuatus fuisset, eodem
die, quo se gaudebat ecclesias invadere, simul regnum et animam amisit.
96 Ergo antequam exhalaret, nepotem suum Athalaricum in regnum constituit. |