Stelle (X.) et conscribendi uerba iuranti...; (De Iudaeorum vetustate sive contra Apionem (501 - 600), Lib. 2, Cap. 10, Par. 121 (p. 98, lin. 16)) [3708]

Basic Information
Keywords
ID 3708
Text De Iudaeorum vetustate sive contra Apionem (501 - 600) Flavius Josephus
Quotation (X.) et conscribendi uerba iurantium per deum factorem caeli et terrae et maris nulli Iudaeos fauturos alienigenae et maxime Graecis. oportebat autem mentientem absolute dicere: 122. nulli fauturos alienigenae et magis Aegyptiis; sic etenim ab initio poterant eius figmenta de iureiurando congruere, ab Aegyptiis utique non propter malignitatem suam, sed propter calamitates expulsi sunt. 123. a Graecis autem plus locis quam studiis sumus abiuncti, ita ut nullae inter nos et illos inimicitiae uel zelotypiae esse noscantur. e diuerso namque multos eorum ad nostras leges contigit accessisse, quorum quidam permanserunt, quidam uero perdurare non ferentes denuo recesserunt.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 10, Par. 121 (p. 98, lin. 16)
Associated use case(s)
Comment