Keywords |
|
ID |
3709 |
Text |
De Iudaeorum vetustate sive contra Apionem (501 - 600) Flavius Josephus |
Quotation |
XXII. 188. Quis ergo principatus, quod regnum erit hoc sanctius uel qui honor deo potius coaptabitur,
cum omnis quidem populus sit praeparatus ad pietatem, summa uero diligentia sacerdotibus sit
indicta et uelut quaedam festiuitas gubernetur uniuersa respublica? 189. cum enim mysteria sua
numero paucorum dierum alienigenae custodire nequiuerint ea uidelicet sacrificia nominantes, nos
cum multa delectatione et inconuertibili uoluntate sollemnitatis opus per omne seruamus aeuum. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 2, Cap. 22, Par. 188 (p. 115, lin. 7) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|