Stelle Eos uero qui ex 'ipsa ciuitate' se...; (Historiarum libri XII (Frechulfus Lexouiensis) (814 - 830), Pars. 1, Lib. 5, Cap. 8 (p. 301, lin. 32)) [3719]

Basic Information
Keywords
ID 3719
Text Historiarum libri XII (Frechulfus Lexouiensis) (814 - 830) Freculf of Lisieux
Quotation Eos uero qui ex 'ipsa ciuitate' seruitio addicti erant eorumque 'genitos libertati' donauit, 'et substantias eis' reddere praecepit. 'Edictum' autem 'per omne suum misit imperium' causa 'ornatus templi: in quo continebatur neminem alienigenarum intra muros templi ingrediendi habere licentiam nec Iudaeos nisi purificatos secundum patriam legem, neque inferri ciuitatem carnes animalium quae Iudaeis' interdictae 'sunt, sed solitis' patriae 'uictimis uti permissum est quibus Deo' sacrificandum lex diuina censuit. De his ita eo tempore apud Iudaeos rebus gestis 'Polybius Megalopolitanus in' undecimo historiae suae libro, 'ita dicens: Ptholomei dux Scopa ad superiora uadens loca superauit hiemis tempore gentem Iudaeorum.
Translation
Quotation source Pars. 1, Lib. 5, Cap. 8 (p. 301, lin. 32)
Associated use case(s)
Comment