Quotation |
Igitur hae seditiones, quae propter ambitionem atque 'dignitatem' summi 'sacerdotii' inter praedictos
turpiter gerebantur 'fratres,' atque dissensiones quae inter Hyrcanum Iosepphi filium, de quo supra
meminimus, eiusque fratres crudeliter actae sunt, maxima 'pullularunt calamitatum semina' in
populo Iudaeorum, dum aduersum se alienigenarum arma prouocantes propria dilaniauerunt
uiscera, dum aliqui Seleucum eiusque principes, alii uero Anthiochum illius successorem ad
desolationem templi destitutionemque populi euocauerunt, ut praemissimus. |