Quotation |
At quoniam offendiculum ponit deus coram his qui voluntarie peccant, terra eorum ipsos sui
habitatores evomuit, dum primo fiunt a noticia verae credulitatis exortes ac merito deinde a iure
omnis suae terrenae possessionis extorres.
Dum enim a Trinitatis fide desciscunt ut adhuc sordescant qui in sordibus sunt, paulatim usque ad
extrema suscipiendae gentilitatis detrimenta venerunt et, procedente pena peccati, alienigenis
irruentibus etiam solum patriae amiserunt aut, si quempiam ibidem remanere contigit, externis
indigenae sese sub tributi reddibitionibus subdiderunt.
Predicatissimae nobilitatis urbes Antiochia, Iherusalem ac Nicea, provinciae etiam Syria, Palestina et
Grecia, e quibus novae gratiae seminaria pullularunt, abortivis florentibus Italis, Gallis, Britonibus, ab
interno virore radicitus defecerunt. |