Stelle Quorum regiones cum earum rerum, q...; (Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111), Lib. 2, Cap. 8 (lin. 405)) [3770]

Basic Information
Keywords
ID 3770
Text Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111) Guibert of Nogent
Quotation Quorum regiones cum earum rerum, quae ad alimentum pertinent, opulentissimas idem vulgus indocile repperisset, ceperunt luxuriis enormibus contra indigenarum mansuetudinem debachari. Cum enim plurimorum annorum segetes triticeas, ut in ea terra moris est, in modum turrium per agros stabilitas cernerent, quas nos 'metas' vulgariter vocare solemus, cum carnium diversarum aliorumque victualium, quorum illa feracissima tellus est, copiae suppeterent, non contenti humanitate eorum mira dementia, ipsi alienigenae, ceperunt turpiter conculcare gentiles, et cum idem, utpote Christiani Christianis, venalia cuncta gratanter ingererent, illi, libidinis impatientes, piae hospitalitatis ac beneficientiae immemores bello gratis eos aggrediuntur, dum illos opinantur nichil ausuros contra ac penitus futuros imbelles. Rabie igitur execranda publicis quos diximus horreis per eos ingerebatur incendium, puellis eripiebatur violentia illata virginium, dehonestabantur coniugia crebris raptibus feminarum, vellebant sive ustulabant suis barbas hospitibus, nec iam de emendis usui necessariis quippiam tractabatur, sed quisque eorum prout poterat rapinis et cedibus nitebatur, sic se acturos mira lascivia contra Turcos libere minabantur.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 8 (lin. 405)
Associated use case(s)
Comment