Stelle Hoc ergo Iudaei agnoscentes putaue...; (Homiliae per circulum anni (801 - 900), Pars Hiemalis, Hom. 65 (lin. 869)) [3798]

Basic Information
Keywords
ID 3798
Text Homiliae per circulum anni (801 - 900) Heiric of Auxerre
Quotation Hoc ergo Iudaei agnoscentes putauerunt quod maiorem terrorem illi inferre possent de Caesare, quam de eo quod dixerant: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit. Quoniam homo ille alienigena facilius poterat legem alienae gentis contemnere quam Caesarem suae potestatis auctorem, ideoque clamauerunt dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. Acclamantibus Iudaeis et dicentibus: Si hunc dimittis non es amicus Caesaris, Pilatus territus cum audisset hos sermones, adduxit foras Ihesum, et sedit pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos.
Translation
Quotation source Pars Hiemalis, Hom. 65 (lin. 869)
Associated use case(s)
Comment