Stelle Decimas, inquam, sumebant a populo...; (Commentaria in Epistolas diui Pauli (1075 - 1150), In Ep. ad Hebraeos, Cap. 7, Col. 1583 (lin. 24)) [3813]

Basic Information
Keywords
ID 3813
Text Commentaria in Epistolas diui Pauli (1075 - 1150) Hervé de Bourg-Dieu
Quotation Decimas, inquam, sumebant a populo, non tamen minori, ut erant proselyti, sed a fratribus suis secundum carnem non inferioribus; quanquam et ipsi fratres qui eas dabant, exierint de lumbis Abrahae, id est descenderint de propagine Abrahae; hoc est, quamvis et sacerdotes et populus ejusdem dignitatis essent in origine generis, tamen praeceptione legis et auctoritate populus cogebatur ut eis decimas persolveret, sed Melchisedech a nullo homine accepit officium sacerdotale vel consecrationem, neque praeceptum habuit ut decimas sumeret, vel ab aliquibus exigeret, et cum filii Levi non a minoribus, sed a comparibus, utpote a fratribus decimas accipiant, iste ab Abraham accepit, non ut a compari vel fratre, sed ut a minori, quia non fuit ex illa progenie. Non enim Abraham incircumciso alienigenae decimas dedisset, nisi excellentiorem esse sciret, in quo et Levitici sacerdotes decimas ei persolverunt. Filii Levi sumebant a fratribus, sed ille cujus generatio, id est posteritas filiorum, quia nulla est, vel etiam si esset, non annumeratur in eis, id est in filiis Levi, nec aliquam consanguinitatem habere cum eis refertur, decimas sumpsit ab Abraham.
Translation
Quotation source In Ep. ad Hebraeos, Cap. 7, Col. 1583 (lin. 24)
Associated use case(s)
Comment