Quotation |
In fine tamen quo se cum hostibus oppressit, non aliter excusatur, nisi quia spiritus latenter hoc
jusserat, qui per illum miracula faciebat, sicut et antea illi inspiraverat ut uxorem de filiabus
Philistaeorum acciperet, cum lex hoc prohiberet.
Nam, sicut in acceptione uxoris alienigenae fecit per voluntatem Dei, quod lex interdixerat, et non
peccavit, ita credi potest quod Spiritus sanctus illi jusserit extinguere se cum ingentem illam hostium
multitudinem, quae de ejus humiliatione laudabat idolum suum, et ad majus improperium faciebat
eum ebrium ludere, praesertim cum jam ille spiritus coepisset ei pristinas vires reddere, ad
designationem recuperationis prioris gratiae. |