Stelle symmachus hunc locum ita interpret...; (Commentarii in Ezechielem (410 - 414), Lib. 5, Cap. 16 (lin. 859)) [3826]

Basic Information
Keywords
ID 3826
Text Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome
Quotation symmachus hunc locum ita interpretatus est: quia non fuit sodoma soror tua in auditu per os tuum in die superbiae tuae, antequam reuelaretur ignominia tua sicut in tempore opprobrii filiarum syriae, et omnium quae in circuitu tuo sunt filiarum palaestinarum quae te ambiunt per gyrum. scelus tuum et nefas tuum tu portabis; theodotio hoc modo: et non erat sodoma soror tua in auditu oris tui in die superbiae tuae, antequam reuelaretur malitia tua sicut tempus opprobrii filiarum syriae, et omnium per circuitum eius filiarum alienigenarum quae abominantur te per gyrum. fornicationem tuam et abominationes tuas tu portasti, dicit adonai dominus; editioni aquilae congruit nostra translatio.
Translation
Quotation source Lib. 5, Cap. 16 (lin. 859)
Associated use case(s)
Comment