Stelle 'syria' hebraeo sermone dicitur 'a...; (Commentarii in Ezechielem (410 - 414), Lib. 5, Cap. 16 (lin. 882)) [3827]

Basic Information
Keywords
ID 3827
Text Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome
Quotation 'syria' hebraeo sermone dicitur 'aram' quae interpretatur 'sublimitas'; et iuxta explanationem illius loci esaiae prophetae in quo aram et ephraim consentiunt contra iudam et hierusalem, ethnicorum arguta sapientia et quae sibi sublimitatem scientiae repromittat, in cuncta malitia haereticorum, impugnat iudam, in quo uera confessio est, et non potest praeualere; hic quoque eadem arrogantia syriae, id est philosophorum, cum filiabus alienigenarum in quibus multiplex diuersorum in gentibus dogmatum error ostenditur, illudit hierusalem, et opprobrio habet eam, cuius uitiis superata est.
Translation
Quotation source Lib. 5, Cap. 16 (lin. 882)
Associated use case(s)
Comment