Quotation |
hi itaque tempore uocationis gentium et aduentus christi non habebunt superbiam, sed humilem et
mansuetum sequentur iesum.
et auferet de ore eorum sanguinem, uerba blasphemiae et abominationes, idolorum cultum, et esum
eorum quae immolata sunt idolis, de medio dentium eorum, ut postquam haec ablata fuerint, ipsi
philistiim, hoc est alienigenae relinquantur domino, et sit dux in iuda, id est in populo dominum
confitente, ut prior populus qui erat in capite uertatur in caudam, et nouissimus qui erat in cauda, in
caput transeat; et accaron sterilis quondam, et idcirco eradicata, sit quasi iebus, id est quasi
hierusalem.
haec enim ciuitas tribus nominibus appellatur, iebus, salem et hierusalem. |