Stelle hi sunt qui descenderunt in mare, ...; (Commentarii in prophetas minores (400 - 406), In Zachariam, Lib. 2, Cap. 10 (lin. 340)) [3882]

Basic Information
Keywords
ID 3882
Text Commentarii in prophetas minores (400 - 406) Jerome
Quotation hi sunt qui descenderunt in mare, et in ecclesiarum nauibus faciunt opera multa, et dei cernunt mirabilia in profundo diuitiarum sapientiae et scientiae eius; et in spiritu sancto qui scrutatur etiam alta dei, quibus dominus loquitur: uenite post me, et faciam uos piscatores hominum. de his piscatoribus qui descendunt in mare, et sunt in nauibus esaias quoque uaticinatur: uolabunt in nauibus alienigenarum, et mare pariter depraedabuntur. in ecclesiis enim de numero gentium congregatis, toto apostoli orbe uolitarunt, ut depraedarentur mare, et draconis spolia tollerent qui regnabat in mari, et de quo scriptum est: hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis.
Translation
Quotation source In Zachariam, Lib. 2, Cap. 10 (lin. 340)
Associated use case(s)
Comment