Quotation |
Quod vero Ecclesia cujus uxor sit, occultatur alienigenis, cujus autem soror non tacetur, haec interim
causa facile occurrit, quia occultum est et difficile ad intelligendum, quomodo anima humana verbo
Dei copuletur sive misceatur, sive, quod melius et aptius dici potest, cum sit ille Deus, ista creatura.
Secundum hoc enim sponsus et sponsa vel vir et uxor, Christus et Ecclesia dicuntur, quia vere
cognatione sint fratres, Christus Jesus et omnes sancti, gratia divina non consanguinitate terrena, hoc
est de patre non de matre, et affabilius dicitur, et capacius auditur. |