Quotation |
Quid autem sibi velit quod, orta fame super terram, Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in
Gerara ex praecepto et benedictione Domini perrexit, ibique Rebeccam uxorem suam timoris causa
finxit sororem, quam rex alienigena Isaac conjugem tunc esse cognovit, quando eum cum ea
ludentem vidit; quid in sacramento Christi et Ecclesiae, quod tantus patriarcha cum conjuge luserit,
conjugiumque illud inde sit cognitum; videt profecto, quisquis, ne aliquid narrando in Ecclesiam
peccet, secretum viri ejus in Scripturis sanctis diligenter intuetur, et invenit eum majestatem suam qua
in forma Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse in forma servi, ut ejus capax esse humana
infirmitas posset, eo que modo se conjugii congruum iter aptaret. |