Stelle quis autem ferat fratrem tam graui...; (Collationes xxiiii (426 - 428), Collatio 16, Cap. 17 (p. 452, lin. 11)) [4001]

Basic Information
Keywords
ID 4001
Text Collationes xxiiii (426 - 428) John Cassian
Quotation quis autem ferat fratrem tam grauis conscium culpae aut tam insolens de ore conuicium proferentem! quasi uero patientia infidelibus tantum atque sacrilegis et non omnibus sit generaliter adhibenda aut iracundia contra gentilem noxia contra fratrem utilis aestimanda, cum utique perturbatae mentis obstinata conmotio non dissimile, contra quemuis fuerit excitata, sibi inferat detrimentum. quantae autem obstinationis, immo uecordiae est, ut nec ipsam uerborum proprietatem brutae mentis stupore discernant, quia non dicitur: 'omnis qui irascitur alienigenae, reus erit iudicio', quod fortasse poterat secundum illorum sensum consortes nostrae fidei et conuersationis excipere, sed significanter expressit euangelicus sermo dicens: omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. licet itaque secundum regulam ueritatis omnem hominem fratrem debeamus accipere, tamen hoc loco magis fidelis ac nostrae conuersationis particeps quam ethnicus ipso fratris uocabulo designatur.
Translation
Quotation source Collatio 16, Cap. 17 (p. 452, lin. 11)
Associated use case(s)
Comment