Quotation |
talis, inquam, erat tunc omnis ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis inuenire difficile est.
sed cum apostolorum excessu tepescere coepisset credentium multitudo, ea uel maxime quae ad
fidem Christi de alienigenis ac diuersis gentibus confluebat, a quibus apostoli pro ipsis fidei
rudimentis et inueterata gentilitatis consuetudine nihil amplius expetebant nisi ut ab inmolaticiis
idolorum et fornicatione et suffocatis et sanguine temperarent, atque ista libertas quae gentibus
propter infirmitatem primae credulitatis indulta est etiam illius ecclesiae perfectionem quae
Hierosolymis consistebat paulatim contaminare coepisset, et crescente cotidie uel indigenarum
numero uel aduenarum primae illius fidei refrigesceret feruor, non solum hi qui ad fidem Christi
confluxerant, uerum etiam illi qui erant ecclesiae principes ab illa districtione laxati sunt. |