Quotation |
„Cur", inquit, „filii mei, tantum mihi ponderis imponitis quantum fragilitas mentis meae sufferre non potest? An ignoratis haec et huiusmodi miracula non infimis et peccatoribus, quorum ego sum socius, sed viris apud Deum summis et iustissimis convenire?" Cui populus econtra flebili voce suppliciter respondit: „Qui puerum alienigenam clementer Domino largiente resuscitasti, debes quoque, pater honestissime, propter istius infelicis resurrectionem iuvenis, cui tota, sicut aspicis, tua compatitur civitas, omnipotentissimae supplicare Divinitati." |