Quotation |
Quae utique potuerat magos Hierosolimis praetermissis usque ad cunabula pueri, sicut postmodum
fecit, sua significatione perducere, nisi ad confutandam Iudaeorum duritiam pertinuisset, ut non
solum ductu sideris, sed etiam ipsorum professione innotesceret natiuitas saluatoris.
Iam ergo ad eruditionem gentium propheticus sermo transibat, et praenuntiatum antiquis oraculis
christum alienigenarum corda discebant, cum Iudaeorum infidelitas ueritatem ore proferret et
mendacium corde retineret. |