Quotation |
Iudaei uero, qui extra regnum christi esse uoluerunt, adhuc quodammodo sub Herodis sunt
principatu, et dominante sibi saluatoris inimico, alienigenae seruiunt potestati, quasi nesciant
prophetatum dicente Iacob: Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniat cui
reposita sunt, et ipse est expectatio gentium.
Sed nondum intellegunt quod negare non possunt, et mente non capiunt quod scripturarum
narratione nouerunt, quoniam insanis magistris ueritas scandalum est, et caecis doctoribus fit caligo
quod lumen est. |