Quotation |
Euntibus autem cum Iesu turbis ad locum poenae, Simon quidam Cyrenaeus inuentus est, in quem
lignum supplicii transferretur a domino, ut etiam tali facto praesignaretur gentium fides, quibus crux
christi non confusio erat futura sed gloria.
Non ergo fortuitum, sed figuratum et mysticum fuit, ut Iudaeis in christum saeuientibus, ad
conpatiendum ei peregrinus occurreret, dicente apostolo: Si conpatimur, et conregnabimus, ut
sacratissimo saluatoris obprobrio, non Hebraeus quisquam, nec Israhelita, sed alienigena subderetur.
Per hanc enim translationem a circumcisione ad praeputium, a filiis carnalibus ad filios spiritales,
inmaculati agni propitiatio et omnium sacramentorum plenitudo transibat. |