Quotation |
Omnes waregangi qui de exteris finibus in regni nostri fines advenerint seque sub scuto potestatis nostrae subdiderint, legibus nostris
Longobardorum vivere debeant, nisi si aliam legem a pietate nostra meruerint. Si filios legitimos habuerint, heredes eorum existant, sicut et filii Longobardorum; si filios legitimos non habuerint, non sit illi potestas absque iussione regis res suas cuicumque thingare aut per quemlibet titulum alienare.
Expositio: In eo quod hec lex eos qui ex alieno regno huc habitare devenerint Longobardos fieri precipit, a Pipini capitulo quod est „ De diversis generationibus " rumpitur . – §. 2 . Lex ista alienigenas Longobardos factos res suas, si filios non habuerint, absque regis permissu alienare prohibuit: sed moderno tempore advene, quia lege sua non mutantur, res suas alienare possunt, nulla huius legis condicione inpediente. |