Quotation |
Auctor enim stellae fuit auctor philosophiae,
Sic haec re uera fuit intellectio facta,
Mox artem magiae creduntur deseruisse.
Forsitan arioli Balaam de stirpe creati
Isti tres fuerant et corde pio recolebant
Syderis ad signum Christi natale futurum,
Nam Balaam stellam canit ex Iacob exorituram
Atque duces alienigenas omnes perituros,
Quando rex regum germen consurget Hebreum.
Ergo Iherusalem pergunt properanter ad urbem;
Cum peruenissent, portas murosque subissent,
Rex ubi sit natus Iudeorum, sciscitantur. |