Quotation |
Et posteaquam 'in manu mulieris' facta victoria est, canticum istud Debbora velut victoriae ipsius
laudem cecinisse perscribitur.
Verum si meminimus eorum, quae in superioribus dicat sunt, secundum mysticam formam quae sit
figura Debborae, quae etiam Barac, quid imaginis teneat Iahel mulier, quae adversarium populi Dei
sola deiecit, quae etiam imago sit Sisarae ipsius, qui a muliere alienigena ligni virtute prostratus est,
intelligimus haec omnia sacramenta esse, quae in novissimis temporibus et in fine saeculi per
ecclesiam consummantur, et in cantico hoc velut epinicia eius, id est victoriae laudem, esse
descriptam, illius scilicet temporis, cum 'novissimus inimicus destruetur mors. |