Stelle Magis autem inibi de vestris Deo p...; (Codex Carolinus (768 - 814), Epist. 76 (p. 607, lin. 25 - p. 608, lin. 20)) [4245]

Basic Information
Keywords
ID 4245
Text Codex Carolinus (768 - 814) Pope Stephen II Pope Paul I Pope Stephen III
Quotation Magis autem inibi de vestris Deo presidiatis regalibus triumphis conperientes: qualiter saevas adversasque gentes, scilicet Saxonum, ad Dei cultum suae sanctae catholicae et apostolicae ecclesiae rectitudinis fidei atque, Domino auxiliante, Petri Paulique apostolorum principum interventione suffragante, sub vestra eorum colla redacta sunt potestate ac dicione, eorumque optimatum subiugantes, divina inspiracione regalem annisum universam illam gentem Saxonum ad sacrum deduxistis baptismatis fontem; unde nimis amplius divinae clementiae referuimus laudes, quia nostris vestrisque temporibus gens paganorum in vera et magna deducentes religione atque per fectam fidem vestrisque regalibus substernuntur dicionibus. (...) Similiter et vestra regalis potentia in suis dirigat universis finibus seu transmarinis partibus, ubi christiana moratur gens, instar perficiendum triduanas letanias. Et ideo talem protelatum emisimus spacium, propter tam longinquas christianas nationes ultra vestrum regale morantes regnum. Nos quippe non solum unam vel duas, ut nobis insinuastis, celebrandum letanias previdimus, sed etiam, pro vestra ut soliti sumus indesinenter orari excellentia cupientes, decrevimus perficiendas et redemptori mundi canentes laudes ipsas gentes, quae per vestrum regale certamen ad christianam perducte sunt fidem, usque in aevo per vestrum maneanst adminiculum ...
Translation
Quotation source Epist. 76 (p. 607, lin. 25 - p. 608, lin. 20)
Associated use case(s)
Comment None